Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 164
Unproofread scanNot analysed yet
Id ipsum ferè de Leonida in Parallelis asserit Plutarchus à ex Aristidis primo Persicarum rerum; nem- à Paraque pe quum Persae in Graeciam adduxissent innumerabilem hominum exercitum, missus est Leonidas à Spartanis cum trecentis militibus: is, ingruente prandentibus barbarorum multitudine, iis conspectis, dixit ad suos; sic prandete ut coenaturi apud inferos; factoque in barbaros impetu, multis confixus hastis in ipsum Xerxem contendit, eique diadema avellit: mortui cor barbarus secans, hirsutum e Lib. 11. reperit. Plinius item Aristomenem Messenium, qui tercentum occidit Lacedaemonios, memorat convulneratum, &captum semel per cavernam Latomiarum evasisse, angustos vulpium aditus secutum; iterum captum, sopitis custodibus somno ad ignes advolutum lora cum corpore exussisse: tertiò capto Lacedaemonios pectus dissecuisse, hirsutumque cor repertum fuisse. Si ergo enascuntur homines hirsuto corde ex fuliginoso excremento non purgato, &lentore nimio cordi adhaerente; quid ni fieri possit infans in utero pilosus, atque etiam barbatus, fuliginum copia vel per universum corpus dispersa, vel ad faciem delata? CAP. L.