# De monstris 167

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/167

Sic planè semilapidei puelli, quorum superius historias attexuimus, non aliunde ortum habuere, quàm ex materia seu seminaria, seu menstruali, seu ut etiam utraque nimium viscida, & crassa, terrenaeque substantiae participe; in quam vel impensè calida uteri intemperies agens, ejus partes subtiliores dissipaverit in halitus, crassiores verò adusserit in tophum; vel frigidior sive uteri eiusdem constitutio, sive aëris eò quomodocumque ingressi consimiliter operans, partes tenuiores expresserit, & crassiores induruerit in lapideam consistentiam. Quod enim à disertissimos Bonamico affertur eorum foetuum ita dispositam fuisse materiam ut mortua femina concresceret, & exiens ex utero lapidesceret, historiae non respondet; nam alter Thuani foetus è matre viva lapidescens eductus est ope chirurgica, qui durus in utero sentiebatur: alter verò Alibosij non modò lapideus ipse fuit per vigenti & octo annos à conceptu in utero manens durus, & gravis; verùm etiam uterus testaceus compertus est: indicium non ab aëre solo, sed ab intemperie uteri frigida saxeam duritiem foetui communicatam fuisse. Novimus plerasque materias intra viscera terrae molliorem substantiam nactas, quae securi facilè secantur; aëri expositas protinus in durissimos lapides commutari: concedimus item viro subtili pituitam gypseam ex capite in dentem extrinsecus illapsam, tacto aëre, statim dentis duritiem accepisse; at confiteri non possumus ita repentè à solo aëre infantes illos monstrosos lapidosam duritiem contraxisse; quando experimento constat eos illam nondum aëre tacto intra uterum habuisse. Ceterùm humana corpora ob solam ambientis aëris intemperiem lapidescere autor est ab experimento doctus.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
