# De monstris 168

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/168

Aristoteles; Ad Lydiae metalla inquit apud Pergamum existentia, quae antea Croesus confecerat, bello quodam exorto, opifices confugisse ferunt, qui obstructo illius loci ostio suffocati sunt; posteaque longo temporis intervallo metallis adopertis, vasa, quibus pro manus abluendi opportunitate utebantur, in lapides conversa inventa fuisse; & amphorae, & vasa reliqua hujusmodi, quocumque liquore plena fuerant, unà cum hominum cadaveribus praeterea in lapides conversa vulgò produntur CAP. LIII. Monstri multiformis in eadem specie subsistentia patesit; ubi de capite virili mulieris corpori affixo; & dehermaphroditis mira quaedam explanantur. Unt nihlominus in monstrorum genere viventia illa reponenda, quae membris constant diversae naturae cum deformitate rarò contingentia; quae propterea multiformia nuncupantur. In hoc autem coetu ea primùm sese nobis offerunt, quae membra obtinent in eadem specie diversum sexum referentia; quae monstra duas habent differentias; in prima quidem specie mulieres ponendae sunt barbato capite; superiori enim aetate hujusmodi tulit, & aluit Germania monstrum, caput habens à femineo distantissimum, virile prorsum, capillis crassis brevibus, & nigris; barba spissa, crassa, nigra, promissa; facie torosa, uno verbo, tota & summè masculea; sed reliquo corpore femineo, molli scilicet, glabro candido, mammis in pectore turgentibus, abdomine coxisque; magnitudine femineis; nullo membri, sexusve masculei vestigio; pudendo uno femineo.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
