# De monstris 170

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/170

in Scotia herili filiae uterum implevit: Peccavit certè androgyna tum prior illicita sibi ancillarum venere utens: tum haec posterior suae custodiae commissam heram constuprare ausa. Sed androgynos illos monstra existimo, quibus neuter sexus ob exilitatem perfectus est: aut quibus alter longè à naturali suo loco transpositus est: prioris generis illud monstrum fuit, de quo historiam texuit Columbus f illustrisf Liba, anatomicus inquiens, femina erat Aethiopica, earum quas Cingaras vocant Longobardi: haec neque agere, neque pati commodè poterat: nam uterque sexus imperfectus illi contigerat suo magno malo: penis namque minimi digiti longitudinem, crassitudinemque non excedebat: vulvae autem foramen adeò angustum erat, ut minimi digiti apicem vix intromitteret: optabat misera ut hunc illi penem ferro evellerem: quippe quem sibi impedimento esse diceret, dum cum viro coire exoptabat: optabat enim ut vulvae foramen illi amplificarem; ut viro ferendo idonea esset: ego verò, qui horum vasorum discrimen intueri saepius cupiebam, verbis detinui. Haec ille. Duo autem alia, quae refert androgynorum exempla, mihi ob rationes allatas propriè monstra non sunt. Sed posterioris generis monstrum androgynum illud est, quod habet uteri foramen in podice: quemadmodum enim s supra vidimus, Nursiae natum fuisse puerum, cui podex nullus erat in po stica parte: sed apertus visebatur in anteriori corporis regione: Et quemadmodum ex Aristotele accepimus tum jecur in sinistris, & lienem in dextris visum esse locis permutatis: tum pueris quibusdam genitalis postremum, & meatum qua excrementum vesicae transit, non eodem tetendisse: ast infra meatum illum transegisse; ac propterea illos demissis clunibus mingere, qui testibus paulò in superiorem partem retractis, videntur longè distans simul & maris habere genitale, & feminae: tum vaccam fuisse Perinthi, cui cibi excrementum extenuatum per vesicam transmittebatur: dissectusque anus properè coalescebat, nec resecando evincere vitium poterant, scilicet recto intestino finiente à prima constitutione vaccini foetus cum collo vesicae in ostium matricis: Quin ut novissimè retulit mihi Iacobus Zabarella, Simplicium Lector in patrio Lyceo clarissimus, famulam habuit ipse, quae carebat ani foramine, ac nullum toto suae vitae tempore alvi excrementum emisit; sed urinas mingebat crassas ac turbulentas in magna copia; idque post mortem ejus mulierculae, quae ad senectutem vixit incolumis, audisse se testatur à propria matre, insigni matrona, & lectissima femina; ut inquam ancilla haec sine podice alvi excrementa per urinam excernebat; quid ni fieri possit hermaphroditus cujus sexus muliebris foramen habeat vel in podice, vel illi copulatum? hujusmodi certè fuisse duos illos oportuit, quorum historias texuit Phlegon Trallianus inquiens; Dorotheus Medicus in commentarios suos retulit Alexandriae in Aegypto Cinaedum peperisse: foetumque conditum miraculi caussa asservari. In Germania quoque in exercita Romano quem T. Curtilius Mancias duxit, servus militis peperit: Athenis Conone praeside, Romae Q volusio Satur. nino, & P. Cornelio Scipione Coss.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
