Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 172
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet hi parere &antea concipere potuerunt, qui hermaphroditi erant monstrosè uteri meatum occultum in podice, vel potius cum podice conjunctum obtinentes ab ortu: Ab his parum sanè abfuit hermaphroditus ille, qui Columbi Anatomici relatu foramen habebat vulvae consimile, sed non penetrans, inter anum, &testes, ubi sectio fieri consuevit ad educendum vesicae lapidem. Sunt itaque monstra multiplicia in eadem specie diversae naturae partes obtinentia. CAP. LIV Monstri multiformis in eadem specie, mulieris nempe virile caput habentis origo, &caussa prima ex heterogenea seminis natura educitur, &de feminis vulgo in masculos mutatis. &de masculis effeminatis. Ultiforme illud monstrum, quod in eadem VIspecie sub virili, &mirè barbato capite glabrum, molle, ac planè femineum corpus gestabat, cum mammis, sexu, &alijs partibus muliebribus, nullaque alia sub capite masculea; maximè oriri potuit eò quia virile semen, quod capiti constituendo, &efformando ex paterno capite materiam hausit, pollens viribus paterno capiti simillimum probè suo munere functum in conceptu genuerit; at verò paterni seminis portio è corpore reliquo materiam adepta, &alijs infra collum partibus efformandis destinata, vires languidiores obtinuerit (seu inopia, seu temperamenti discrasia) quàm ut potuerit masculeum bustum constituere atque adeò femineum truncum virili capiti attexuerit in monstrum, in quo Cervicem capiti voluit natura virili Jungere femineam, geminasque inducere formas, quia non potuerit masculum integrum, ac inceptum perficere.