# De monstris 174

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/174

Baptista Fulgosius olim Genuensium Dux inclytus, Valerij Maximi clarus aemulator, agens de rebus mirabilibus, infit. Miranda quoque res aetate nostra contigit Neapoli, regnante Ferdinando primo: na.nquum Ludovicus Guarna Salernitanus civis quinque filias suscepisset; quarum natu majoribus duabus, alteri Franciscae, Carolae alteri erat nomen: posteaquam ad quintumdecimum annum pervenerunt, ambabus genitalia membra in marium morem erupere: mutatoque habitu pro maribus habiti sunt, Franciscus; & Carolus nuncupati. Item Ebuli sub eodem Rege puellae, quae iam quatuor annos viro tradita, cum eo cubuit, sive ex confricatione, sive ob aliam caussam, quae ignota sit, effractis membranis, quae ut mulier videretur, efficiebant, virilia membra prodierunt, domumque reversa in judicio dotem repetivit, virorum numero postea habita. Albertus Magnus etiam huic rei fidem facere videtur inquiens, à In quodam etiam nostria 18. & animal: temporis nato testiculi intra pellem contenti erant superius, ita quod prominentia eorum repraesentabat duo labra vulvae muliebris; & fissura videbatur esse in medio clausa per pellem; & quum putaretur esse puella à parentibus, & deberet esse fissura ut habilitaretur ad coitum, incisione facta, prosilierunt testiculi, & virga; & postea duxit uxorem, & genuit ex ea plures filios. Sed haec non est mutatio sexus feminei in masculeum, qua de agimus; at masculei latentis explicatio. Volaterranus in Philologiae scribit his consentientia.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
