Latin
CAP. XLVIII
Fortunio Liceti, De monstris 175
Unproofread scanNot analysed yet
Nos Romae vidimus Alexandri temporibus infantes geminos simul conjunctos, adversis inter se vultibus ac manibus in eodem corpore; qui tamen parum vixerunt: Nec longè post duo successere prodigia, quae fidem omnem excedunt. Duarum virginum altera ex canis concubitu semicanem peperit: altera nuptiarum die, subito erupto genitali vir marito apparuit. Uterque igitur casus ad eundem Pontificem expiationis gratia meo fratre Mario conciliante relatus, &Minotaurum quondam monstrum, &Plinij verba credibilia fecere, L. Cossitium in Africa factum ex femina marem in simili die se vidisse testantis. In Bibliotheca etiam Angelica plures habentur „Scriptores de mutatione puellarum in masculos, jux"ta historiae naturalis veritatem comprobata, &de „androgynis, vel hermaphroditis; quorum omnium „multa recitantur exempla; viget autem nunc ex"emplum Romae ad Turrim Sanguineam, ita vulgò „vocitatam, de Aromatarij filio, qui ex femina circi„ter menstruorum eruptionem anno aetatis XIII. fa„ctus est masculus; quum genitalia, quae in feminis, ut ajunt Medici, &Anatomistae, intus manere solent, „ordine inverso, exierint, hic in baptismate Anna „sub nomine femineo nuncupatus, atque ad XIII. „aetatis usque annum, femineum retinuit vestitum, „nunc verò masculo vestitu indutus, idem retinet no„men, imberbis tamen, ac mirum in modum corpulen„tus, &obesus, tertium ac vigesimum annum agens. Hunc se vidisse nuper mihi testatus est eruditus. L. Pignorius dum Romae esset annis non ita multis. Ac novissimè legere potui ex Annalibus Col. mariensibus M CCCXI.