# De monstris 175

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/175

Nos Romae vidimus Alexandri temporibus infantes geminos simul conjunctos, adversis inter se vultibus ac manibus in eodem corpore; qui tamen parum vixerunt: Nec longè post duo successere prodigia, quae fidem omnem excedunt. Duarum virginum altera ex canis concubitu semicanem peperit: altera nuptiarum die, subito erupto genitali vir marito apparuit. Uterque igitur casus ad eundem Pontificem expiationis gratia meo fratre Mario conciliante relatus, & Minotaurum quondam monstrum, & Plinij verba credibilia fecere, L. Cossitium in Africa factum ex femina marem in simili die se vidisse testantis. In Bibliotheca etiam Angelica plures habentur „ Scriptores de mutatione puellarum in masculos, jux"ta historiae naturalis veritatem comprobata, & de „androgynis, vel hermaphroditis; quorum omnium „ multa recitantur exempla; viget autem nunc ex"emplum Romae ad Turrim Sanguineam, ita vulgò „ vocitatam, de Aromatarij filio, qui ex femina circi„ter menstruorum eruptionem anno aetatis XIII. fa„ctus est masculus; quum genitalia, quae in feminis, ut ajunt Medici, & Anatomistae, intus manere solent, „ ordine inverso, exierint, hic in baptismate Anna „ sub nomine femineo nuncupatus, atque ad XIII. „ aetatis usque annum, femineum retinuit vestitum, „ nunc verò masculo vestitu indutus, idem retinet no„men, imberbis tamen, ac mirum in modum corpulen„tus, & obesus, tertium ac vigesimum annum agens. Hunc se vidisse nuper mihi testatus est eruditus. L. Pignorius dum Romae esset annis non ita multis. Ac novissimè legere potui ex Annalibus Col. mariensibus M CCCXI.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
