# De monstris 176

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/176

mulierem propè Bernam in villa decem annis viro cohabitasse; & quum à viro cognosci non posset, judicio spirituali à conjuge separatam fuisse: quae, Romam proficiscens anno Jubilaei, Bononiae à Chirurgo scinditur in vulva; è quo vulnere virga virilis cum testiculis egreditur: domum revertitur; uxorem ducit; opera rustica facit; cum uxore congreditur legitimè ac sufficienter. Ceterum in proposito vulgari plurium Medicorum sententiae non subscribo de caussa mirabilis huius mutationis nuper tacta; non enim vulgo assentiri possum asserenti collum uteri foras in virgam prosilire, & testes abditos exeri: tum quia collum uteri nullam cum pene habet magnitudinis, aut figurae proportionem: tum quia collum vesicae propè vulvam in uteri collo implantatum, non longè à praeputio novi masculi conspiceretur: tum quia testes nullo scroto integerentur; quum extra uterum sint, in corpore semineo, quod oculata fide nos docuit anatomes. Quare dicendum, androgynos abditum sexum masculeum per uteri foramen exerentes illo occluso ex feminis in viros vulgo commutari: at nobis occultum sexum exerere, & pristini foramen novo implentes fermè obliterare. Nec alia ratione masculus vicissim femineam naturam induere potuit, quàm quod hermaphroditus occultum feminae sexum exeruerit, aperto imo ventre: cujus historiam non unicam attulit Ausonius. „ Vallebanae res nota, & vix credenda poëtis; „ Sed quae de vera promitur historia. „ Femineam in speciem convertit masculus ales Pavaque de pavo constitit ante oculos.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
