# De monstris 177

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/177

„Cuncti admirantur monstrum; sed mollior agnae Astitit in tenerum de grege versa marem. „ Quid stolidi ad speciem notae novitatis habetis: An vos Nasonis carmina non legitis? „ Caenea convertit proles Saturnia Consus, Ambiguoque fuit corpore Tiresias: „ Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum Vidit nubentum Plinius Androgynum. „ Nec satis antiquum quod Campana in Benevento. Unus Epheborum virgo repentè fuit. „ Nolo tamen veteris documenta arcessere famae. Ecce ego sum factus femina de puero, CAP LV. Secunda caussa ejusdem monstri multiformis, & origo excutitur ex defectu seminis masculei. Dem verò monstrum in eadem specie multiforme Pfieri quoque potuit ob defectum paterni seminis quoad illam partem, quae à membris masculeis infra caput existentibus materiam, primamque sui originem sumere consuevit; & ejusdem conditionis, ac naturae membra in foetu efformare; quippe semen à solo patris capite materiam, ortumque deducens viribus integris masculeo capiti efformando in conceptu sufficere potuit; sed aliarum partium constitutionem, conformationemve feminei seminis parti spirituosae relinquens, licet eam in operando gubernent, vel necessariò ei quomodocumque agenti cooperetur, ad masculearum tamen partium procreationem attollere non potest; unde monstrum enascitur, in quo construendo natura masculeo capiti bustum muliebre conjunxit, ac tumidas induxit mammas, cunctis emollitis membris inferioribus; ut propterea defierit in feminam masculus barbatus supernè: Consimili planè ratione haud rarò factus fuit opposito modo infans, solo sexu masculus, in corpore molli, ac planè femineo; quia semen masculeum è paternis genitalibus primordialem materiam habens, ijsque formandis in foetu destinatum, viribus pollens, conceptui sexum masculeum indidit; cui reliquum femineum corpus attexuit, ob imbecillitatem, ac penuriam reliquarum partium seminis, quae à residuo corpore patris primogeniam naturam obtinuere; in quam originem lepidissimè Poëta lusit inquiens, Dum dubitat Natura marem, faceret ne puellam, Factus es ò pulcher penè puella puer. CAP. LVI. Tertia monstri multiformis in eadem specie origo, &

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
