# De monstris 178

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/178

caussa refertur ad parentum imaginationem. Ehemens quoque parentum imaginatio multiplici huic in eadem specie monstro caussam originis exhibere potest, spectro nimirum monstroso eiusdem speciei phantasiae parentum altè impacto, & inde spiritibus impresso, quicumque in semine foetum organizaturo comperiuntur; atque animae seminis, virtutique formatrici communicato; siquidem talis imago facilè corpusculo foetus imprimi poterit, ac monstrum multiforme in humana specie nocconstituere: si enim parentum phantasia potest in humano conceptu fructuum, brutorum animantium, vini, & aliorum inanimatorum imagines procreare, quae tantoperè dissident ab humana substantia; quid ni parentum imaginatio monstrosae figurae formam in eadem specie multiplicem, masculeo capiti femineum corpus subjiciens, efformare poterit: CAP LVII.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
