# De monstris 179

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/179

Quarta origo, & caussa monstri uniformis in eadem specie ad parentis consimilem naturam attinet. I quis autem parentum monstrosam figuram habuerit in eadem specie multiplicem, nae consimile sibi monstrum, si sobolem suscipiat, generare valebit; adeò satagit omnium quarumcumque rerum natura consimilem sibi effectum procreare: ac certè si Germanicum illud monstrum quispiam maritus subactum implevisset, nullo negocio monstrum eiusdem naturae filium suscepisset; haud quidem necessariò; quia si paternum semen validum fuisset, viribusque maternum superasset; masculus perfectus inde genitus videretur; at monstrosae matris semine masculeo semini praevalente, inde nil nisi monstrum pariter in eadem specie multiforme oriri valeret. Ita ergo pluribus de caussis exoriuntur monstra in eadem specie multiformia. Reliquum est modò ut ad multiformia monstra, diversas animalium species referentia, deveniamus, ante omnia illorum realem existentiam ex historicis haurientes. Mon

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
