Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 180
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LVIII. Monstra multiformia, diversas animalium species in eodem genere proximo referentia, non esse figmenta, sed in rerum natura reperiri. Ultò sanè plura leguntur apud auctores monstra in humanorum serie constituta ex partibus mirificè referentibus dissimilia, variaque, nimirum membra viventium diversae speciei, at ejusdem generis proximi; genus autem idem proximum appellamus animal terrestre gressibile perfectae natua Colloque turae; siquidem ante omnia* Majolus Episcopus i opere suo Dierum Canicularium, &ante illum Fulgosius ille olim Genuae Dux inclytus, asserit Frusinone ortum fuisse agnum humano capite C. Aurelio, &P, Sulpitio Coss. Belluina capita hominibus fuisse confitetur idem Episcopus: ac speciatim ex colloq quino capite compertos homines testatur Arria de miracu nus apud Ramusium. Narrat Petrus Damianus Archiepiscopus Ravennas, &Cardinalis, Robertum Gallorum Regem propinquam sibi copulavisse in uxorem; ex eaque suscepisse filium anserinum per omnia collum, &caput habentem. C. Lycostheni, in agro Constantiensi mulier humano capite leonem peperit. Eidem autori, in Germania propè Lauffenburgum oppidum in finibus Helvetiorum ad Rhenum fluvium situm, natus est infans manibus ac pedibus ansernis, horrendo capite, in has effigies. Vinaversis vultibus, &corporibus sibi cohaerens ante quidem effigies hominis integra, corporisque membrorum constitutione distincta, retrò verò facies canis, similiter corporis, &membrorum proprietate integra. Gualtherio quoque chronistae ex Rubeaquense circa finem imperij Lotharij Caesaris, qui fuit Saxoniae dux, mulier partum edidit specie hominis, &canis corporibus integerrimè conjunctis, dorso connexis, ac dorsi spina solidissimè conglutinatis Paraei s etiam observatione: fuit autem equae par. l.