Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 197
Unproofread scanNot analysed yet
cidentium) non ita omnino materiei dominans hominem masculum procreat, sed tamen in figura non sibi omnino consimilem: ubi verò majorem adhuc obtineat imbecillitatem, &cum individui virtute prostratum sit etiam robur ad sexum attinens, tunc homo Lucretius nec sibi similem in figura, nec marem, sed hominem feminam sibi dissimilem procreat: sed ubi cum virtute sexus imbecilla vis individui valida conjungitur, à Lucretio gignetur femina sibi consimilis in externa corporis, ac faciei figura: verùm speciatim dejecta in Lucretiano semine virtute speciei, foetum constituet ille non homini sed animali consimilem vel in parte aliqua, vel in toto etiam corpore: atque hinc oriuntur ex mulieribus virtute masculi hominis imbecilla monstrosi partus variorum animalium naturam praeseferenres, modò viliorum, modò nobiliorum, prout virtus generatrix majorem, vel minorem contraxerit imbecillitatem; ac modò in una parte corporis, modò in alia; modò in pluribus, modò in paucioribus; prout modò languet virtus in una particula seminis determinatum membrum foetus apta constituere, modò in alia; modò in pluribus, modò in paucioribus; undecumque illam imbecillitatem contraxerit, sive ante ortum seminis in ea parte determinata, ex cujus residuo alimento primordialem materiam habet; sive in testibus, dum semen efficitur: sive post seminis ortum in utero mulieris. Insuper autem si adhuc debilior extiterit virtus agentis, eò quod jaceat enervata virtus individui, sexus, speciei, ac proximi generis; ac speciatim si langueat virtus animalis productiva, ab illo generante nec homo, nec animali simile, sed vivens quoddam generabitur carnis frustum rude, nomine mola: &hac sanè ratione procreatum dixero monstrum illud, quod hoc anno MDCXXX. die XXV.