Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 199
Unproofread scanNot analysed yet
Generans igitur homo vi sui seminis quomodocumque corrupti monstrosos partus, eos non ut suam prolem agnoscit; sed ut alienam repudiat; quia genericam naturam, ut puta non sibi propriam, sed alijs communem animalibus, alienam sibi opinatur. Ita ergo caussa monstrosi partus plerumque una est imbecillitas virtutis generantis in masculeo semine residentis: quae quidem imbecillitas, ut frequentissimè provenit ab exilitate caloris naturalis in semine degentis; quam solam respexisse videtur ibi Aristoteles, hujusmodi semen, à quo monstra producuntur, corruptum appellans, atque putrescens; quum putredo, &misti corruptio sit extinctio caloris interni apud eumdem autorem: ita pendere potest ab ejusdem seminis quacumque intemperie: siquidem virium robur qualitas est, naturale temperamentum consequens; quam eo quomodocumque vitiato labefactari necesse est. CAP. LXI. Tertia caussa &origo monstri multiformi animalium specie elicitur ex degenerata seminis anima in naturam alienam Bi autem seminis robur non solùm remitti conOtigerit, sed essentiam, ac formam variari, &in aliam speciem vel secundùm totum, vel secundùm partes degenerare; hinc nullo negocio monstrosi partus, &varias animalium species referentia monstra contingere valebunt. Ac sanè posse in alienam speciem semina mutari, apertissimè constat in stirpibus, nam haud semel sata frumenta in lolium degenerarunt, &frequentisimè in siliginem, a2. de rei ac vicissim siligo in frumentum commutatur. Corust. c. 9.