# De monstris 199

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/199

Generans igitur homo vi sui seminis quomodocumque corrupti monstrosos partus, eos non ut suam prolem agnoscit; sed ut alienam repudiat; quia genericam naturam, ut puta non sibi propriam, sed alijs communem animalibus, alienam sibi opinatur. Ita ergo caussa monstrosi partus plerumque una est imbecillitas virtutis generantis in masculeo semine residentis: quae quidem imbecillitas, ut frequentissimè provenit ab exilitate caloris naturalis in semine degentis; quam solam respexisse videtur ibi Aristoteles, hujusmodi semen, à quo monstra producuntur, corruptum appellans, atque putrescens; quum putredo, & misti corruptio sit extinctio caloris interni apud eumdem autorem: ita pendere potest ab ejusdem seminis quacumque intemperie: siquidem virium robur qualitas est, naturale temperamentum consequens; quam eo quomodocumque vitiato labefactari necesse est. CAP. LXI. Tertia caussa & origo monstri multiformi animalium specie elicitur ex degenerata seminis anima in naturam alienam Bi autem seminis robur non solùm remitti conOtigerit, sed essentiam, ac formam variari, & in aliam speciem vel secundùm totum, vel secundùm partes degenerare; hinc nullo negocio monstrosi partus, & varias animalium species referentia monstra contingere valebunt. Ac sanè posse in alienam speciem semina mutari, apertissimè constat in stirpibus, nam haud semel sata frumenta in lolium degenerarunt, & frequentisimè in siliginem, a2. de rei ac vicissim siligo in frumentum commutatur. Corust. c. 9.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
