Latin
CAP. LVIII
Fortunio Liceti, De monstris 204
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum ex materia, quae majorem quoque praedictis obtineat ineptitudinem ad subeundam parentum speciem, semen vividum molam efformabit, rude carnis frustum, nullius animalis effigiem referens. Ex ineptissima denique materia efficiens caussa quantumvis robusta nullum vivens procreare poterit; unde sterilis femina conjugium reddet infoecundum; materia namque foetui maximè à matre inest. Ineptitudo igitur materiei, quam agens haud potest ad libitum formare, caussa est etiam ut ab hominibus generentur infantes monstrosi, varias partes ferinis similes habentes: Sic planè idem artifex in materiam dispositam pulchrè formam simillimam ei, quam mente gerit, procreabit; sed ex materia contumaci, atque inepta, ut ex porphyrite, figuras rudes non effingere non poterit. Ad hanc sanè caussam retulisse monstra videntur etiam sacrae paginae; quandoquidem vel Paraeus à nobiscum apud Esdram. Prophetam legit mulieres quae fluentibus mensibus viro se commiscuerunt, monstra parituras.