# De monstris 209

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/209

hujusmodi autem figuram semper deinde retinent infantes etiam ab eo morbo liberati, tum ea materia nutrimenti instar illis partibus agglutinata; tum quia figurae ab ortu partibus altè defixae, sunt indelebiles: quamobrem puelli postea enascuntur facie caninae, vitulinae, aut equinae consimili: sed speciatim os leporinum in foetu effingitur fisso sive ab erodentibus humoribus, sive aliunde labro superiori, & citra unionem utraque parte cicatricem induente. Poterunt autem hujuscemodi monstra sic & in utero primùm gigni, & extra uterum prostremò fieri; utrobique urgente caussa eorum procreatrice. CAP. LXVI. Octava caussa, & origo monstri humani, brutorum effigiem in membris habentis, ex imaginatione parentum desumitur. Ulgata praeterea est hominum, multa variorum animalium membra in suo corpore monstrosè à natura referentium, caussa parentum imaginatio, non vulgato ab alijs modo, quo talis imaginatio ea monstra pariat; quem nos fusè alibi a explicavimus, hic nobis minimè rescribendum, tibi verò maximè relegendum, Profectò quemadmodum plerumque usu venit, ut quae gravida vehementius concupiverit, vel etiam timuerit, exhorrueritve, illorum signa, & imagines apertissimè in foetu conspiciantur; sic planè fieri potest (quod Pater etiam observavit in suo Dialogo De praestantia, & usu genitalium) ut mater utero gerens vitulinum caput, aut pedes edere desideraverit vehementi appetitu, & natura ejus effigiem puero latenter impresserit, qui proinde homo nascatur capite anubidis, aut vitulins pedibus.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
