Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 212
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXVII. Nona caussa, &origo monstri varias animalium effigies habentis agnoscitur ex parentibus monstrosis. I qui verò monstrosi homines in hoc genere plura membra brutorum partibus similia obtinentes ita conformati fuerint, ut cum muliere seu pariter monstrosa, seu non monstrosa congredi valeant, &eam implere: profectò ex eo congressu mulier monstrum consimile partu edere valebit; adeò natura gestit sibi similem essentiam procreare: atque hujusmodi monstra plurima nasci, hac ratione dicuntur in Africa, &in India: talia certè sunt ea, quae tum Beatus Odoricus se vidisse testatur plura in viridario ab Indis pasci humana facie bruta: tum ab Olysipponensibus in Insula ad meridiem conspecti Cinoce phali: a Aristoteles enim confitetur ex diversis specie bus exorta monstra posse sibi consimilem, atque adeò monstrosam procreare sobolem.