# De monstris 212

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/212

CAP. LXVII. Nona caussa, & origo monstri varias animalium effigies habentis agnoscitur ex parentibus monstrosis. I qui verò monstrosi homines in hoc genere plura membra brutorum partibus similia obtinentes ita conformati fuerint, ut cum muliere seu pariter monstrosa, seu non monstrosa congredi valeant, & eam implere: profectò ex eo congressu mulier monstrum consimile partu edere valebit; adeò natura gestit sibi similem essentiam procreare: atque hujusmodi monstra plurima nasci, hac ratione dicuntur in Africa, & in India: talia certè sunt ea, quae tum Beatus Odoricus se vidisse testatur plura in viridario ab Indis pasci humana facie bruta: tum ab Olysipponensibus in Insula ad meridiem conspecti Cinoce phali: a Aristoteles enim confitetur ex diversis specie bus exorta monstra posse sibi consimilem, atque adeò monstrosam procreare sobolem.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
