Latin
CAP. LXVII
Fortunio Liceti, De monstris 214
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quum statuat diversi generis animalia coire, ac prolem suscipere; dummodo nec eorum natura multùm distet, nec magnitudo sit valdè dispar, nec tempus graviditatis inaequale admodùm: non de monstroso partu; sed de novis animalium speciebus, ut de Mulis edisserit: sin autem natura coëuntium animalium valdè dissideat, &magnitudo sit non parum dispar, graviditatisque tempus evidentur inaequale; rarò quidem prolem suscipient, sed eam frequentissimè suscipient monstrosam varijs partibus diversitatem naturae parentum referentem: dixi frequentissimè, quia non nunquam secus evenisse suspicamur ex eo quod asserit Caelius In Cô insula, rarum dictu, apud veterem autorem fidei integrae se legisse de grege oviario Nicippi ovem non ritu naturae agnum, sed leonem peperisse; nimirum antea compressam à leone, stimulis veneris velut furioso primam sibi obviam feminam feram insiliente: si enim canes cum lupis, vulpibus, &tygride coëunt Aristotele autore, Oppia ni, &e Portae observatione; ut latius in opere De perfecta constitutione hominis in utero demonstravimus; cur non possit leo cum ove, turgente materia, commisceri? sed frequentissimè ex tam dissimilium coitu monstra nascuntur variorum animalium partes habentia. Id quod ex ipsomet Aristotele Paradoxorum secundo à Plutarchus se didicisse asserit, Aristonymum scilicet Ephesium filium Demostrati mulieres exosum asinam inijsse; quae suo tempore filiam peperit formosissimam, Onoscelin nomine, quod sonat asininis cruribus praeditam.