# De monstris 219

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/219

Haec ille: quibus suam sententiam destruit, statuens ex animalibus diversae speciei nunquam gigni perfectum animal tertiae speciei cum alterutro parentum: sed semper novum animal tertiae speciei: nam verè hominem vacca ex homine peperit: quam historiam citat etiam Riolanus 4 inquiens. Ex vacca quidam nebulo in Germania genuit filium formosum, qui vivit omnino addictus pietati ad expiationem sui ortus: verùm stupet illi animus, & belluinum quiddam redolet. Quod enim ad cacodaemonis astum refert vir insignis; id voluntarium est ejus assertum, nulla comprobatione munitum: sed hac de re mox. His verisimile redditur, quod vetustiores historiae testantur, Attilam Hunnorum Regem, vulgò flagellum Dei nuncupatum, ex muliere ortum à cane constuprata: humano spermate ferinum viribus superante: secus ubi aequipolleant, monstrosa ex utroque parente species enascetur; hac enim ratione verisimile redditur, quod vulgò fabulosum existimatur, Pasiphaën olim Cretensium Reginam insano amore percitam intra Daedaleam vaccam tauro se supposuisse, indeque minotauri monstrum conceptum peperisse.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
