# De monstris 222

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/222

Quibus unicum sit graviditatis tempus, Autor septimestri partu editus. Homo aequale tempus graviditatis habet cum animalibus inaequalia tempora uteri obtinenti bus. de monstrorum natura tractantibus, quorum procreatio rara est, non officit eo loco Aristoteles ea proponens, quae semper eodem modo, vel ut plurimùm eveniunt. Deinceps autem observamus ibi Aristotelem negare Physiognomis duorum aut trium animalium formas in unum monstrum commisceri, quasi plura animalia seorsum concepta in unum monstrum confunderentur; eaque potissimùm, quae diversa nimium tempora nascendi obtinuerunt; ac hoc non tollit quominus ex duorum animalium diversae speciei coeuntium seminibus; quorum tempora nacendi possint eadem esse, tertium monstrosum procreetur, ut homo cinocephalus, centaurus, minotaurus, & id generis: quippe hominem novit idem e 4. de Aristoteles habere tempus uterum ferendi satis egen, ancap. 4. inf. norme; quum enim alijs animalibus singulis unicum sit pariendi tempus; homini uni quamplura sunt; quippe quum & septimo mense (quod mihi contigisse à parentibus audivi saepius) & decimo nascatur; atque etiam inter septimum, & decimum positis; qui enim mense octavo nascuntur, etsi minus, tamen vivere possunt: quin & sapientissimus Praed cap. 10. ceptor Costaeus insigni edito libello à De tempore 27. 28. partus docuit homines etiam undecimo, ac duodecimo mense natos; ut propterea homo cum animalibus variorum generum diversa gestationis tempora obtinentibus, aequale tempus graviditatis habere valeat; & proinde ferina venere abutentes homines generare queant. AlteCAP. LXX. Altera dubitatio Maniliana, & Lucretiana diluitur, negans quid esse nobis commune cum feris, & plantis ad invicem.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
