# De monstris 225

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/225

Philosophi autem omnes in rebus naturalibus, ijsdemque sensui subjectis, à sensuum judicio non discedunt: Quocirca Plutarchus Philosophus minimè vulgaris assentit Agesilao, cui tertio Italicorum Fulvius Stellus à mulieribus animo alieno cum equa rem habuit: quae suo tempore filiam edidit perpulchram; cui pater Eponae nomen indidit: atque haec Ethnicis Dea est, equorum procurationem gerens. Deinde verum hominem ex seminis vaccini sola materia non nasci dabimus viro egregio; at si cum vaccini seminis materia permistum fuerit humanum sperma; indidem nasci posse verum hominem non diffitebimur: haud enim magis mihi distant specie homines à canibus, ursis, equis, asinis, ac simijs; quàm platani à malis, castaneae à fagis, orni à pyris, ulmi à quercubus, arbuti à nucibus, & corna à prunis: si ergo ex materia redundante nutricatui platani, virtute principij seminarij malorum per insitionem platano impacti, possunt mala vera generari: si ex materia orni, virtute principij seminarij pyrorum ornis insiti, pyri flores, ac fructus enascuntur: si ex materia horridae arbuti, vi principij seminarij nucis insiti, nuces exoriuntur: si ex materia ulmi per insitionem seminarij principij roboris glandes producuntur; ut supra ex Vircilio legimus, comprobante experimento: quidni Philosophi omnes arbitrentur ex vaccino semine virtute spermatis virilis illud optimè subigentis posse verum hominem physicè procreari?

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
