Latin
CAP. LXXII
Fortunio Liceti, De monstris 227-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. LXXII. Distinctè magis explicatur origo humani monstri ex fera nascentis. Uum possit igitur ex hominis, &ferae nefario congressu foetus exoriri, ut nuper ostendimus quia non semper hic foetus uniusmodi nascitur, sed aliquando solam obtinet patris essentiam; aliquando solam maternam; aliquando utramque simul in monstrosam naturam consarcinatam; &qui masculus homo cum fera femina commisceri potest, &vicissim mulier à bestia masculo subigi; operae pretium est de horum singulo distinctè agere. Siquidem nefarius homo bestiam compresserit, triplex inde partus enasci potest, unus quidem homo perfectus, &hoc ubi masculi semen exactè femineo dominetur, ac illud ex toto subigat; sic puerum ex vacca genitum nuperrimè vidimus: alter est brutum exquisitè matrem referens, ac nulla ex parte patrem; atque hoc fiet duplici ratione, una est ubi materna mateRecipitur omne per modum recipientis, Agens materiei quam formam tribuat. Efficiens ut sibi dissimile producat. Ut homo ex fera femina belluam gignat.