# De monstris 229

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/229

Sin autem mulier aut spontè se belluae masculo supposuerit, aut vim à bellua patiatur; trium formarum partus edere poterit; nempe vel perfectum hominem, ut virgo illa in Suevia ab urso compressa; vel puram belluam pariet, ut Lusitana mulier à simio vim passa; vel tertiò monstrum utriusque parentis formam retinens, ut mulier cani se turpiter subjiciens, quae puerum semicanem peperit. Porro mulier ex fera feram patri similem nullo negocio concipere, ac parere poterit; masculeo semine optimè semineam materiam subigente. At difficilius est mulierem ex ur so, aut cane hominem integrum parere; id autem fieri poterit, si muliebris materia exactissimas habens ad humanam formam propensiones, & muliebris seminis pars spirituosa, in qua vis activa residet, robustior fuerit, quàm semen masculeum tunc enim conjuncti ex masculeo, & femineo semine pars spirituosa ob praedominium virtutis humanae hominem poterit efformare; quod facilius adhuc efficietur, si pater concumbens alta imaginatione defixam habuerit hominis effigiem; ut par est feras habuisse, quae quasi naturali feritate deposita mulierum, earumdemque formasarum amplexus expetiverunt, & exercuerunt.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
