# De monstris 239-2

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/239-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/239-2

CAP. LXXVI. Secunda monstri diversi generis origo, & caussa ex imbecillitate virtutis generantis colligitur. Ed veri monstri diverso genere contentorum animalium partes habentis altera caussa est imbecillitas virtutis efficientis foetum, quae in parte seminis spirituosa degit; quum autem triplex sit hujusmodi virtus, generativa, quae materiae conceptus tribuit esse specificum, separativa, quae partes materiae conceptus varijs membris constituendis destinata prius absque ordine in unum confusas segregat, & suis quasque locis collocat; & formativa, quae singulis partibus materiae ritè collocatis propriam determinatorum membrorum figuram impertitur: sanè quaecumque harum virtutum adeò imbecilla fuerit in aliqua parte conceptus, ut perfecti animalis attributa illi nequeat impertiri, ei conditiones partis animalis imperfecti communicare cogitur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
