Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 245
Unproofread scanNot analysed yet
quod ubi contingat, exertis capitibus ex cute serpentibus, residui corporis extrema parte carnium substantiae conglutinatis, &nutricatione adauctis, monstrum diversigeneum exorietur. CAP. LXXXII. Octava caussa, &origo monstri diversigenij ex inepto partium alimento educitur. T verò si alimentum, quo foetus enutritur in Autero, sive ob permistionem tetri alicujus vaporis, humorisve, sive ob propriam intemperiem, ineptum sit, cui ab alente anima, quamvis robore polleat, perfecti viventis natura concilietur; ab ea imperfecti animalis, ad quam solam propensum est, naturam suscipit; quod animal si quapiam ex parte corpori foetus adhaereat, monstrum constituet diversi Sillorum vigeneris animalium membra turpiter obtinens. Non ta, &mors alia sanè ratione a Strabonis, ac Diodori b Siculi miserrima. testimonio Aethiopes, qui Silli appellantur, locustis viventes à pravo alimento id patiuntur, ut ex eorum corporibus erumpant vermes, à quibus ij miserè depascuntur, infelicem vitam infelicissima nece terminantes CA P. LXXXIII.