# De monstris 246

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/246

Nona caussa, & origo monstri multigenij ex morbo foetus adducitur Uellos in utero multa morborum genera perpeti notum est; Si ergo aliqua portio carnosa embryi putredine concepta occasionem det ortui serpentis, aut ranae, aut cujusvis alterius animalium, quae inter insecta numerantur, & spontaneam generationem habere possunt; quemadmodum fit ut quae spontè nascuntur non rarò unam partem solam animalis absolutam obtineant haerentem alteri materiae nondum mutatae; ut de Niloticis muribus observat alicubi a Plia lib. 9. c. nius asserens in Aegypto, decrescente Nilo, (quod stato quodam tempore fit) exiguos mures reperiri, inchoato opere, genitalis aquae terraeque, jam parte corporis viventes, novissima effigie etiamnum ter- 1. meta rena: Quod suavissimè describit è Ovidius Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus, & antiquo sua flumina reddidit alveo, Aethereoque recens exarsit sidere limus, Plurima cultores versis animalia glebis Inveniunt; & in his quaedammodo coepta per ipsum Nascendi spatium, quaedam imperfecta, suisque Trunca vident humeris & eodem corpore saepe Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Ita profectò contingere potest ut in corpore foetus

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
