Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 251
Unproofread scanNot analysed yet
Tenet fama venereos eos, &flagrantissimè mulierum amasios esse: propterea oppidi incolas edicto inhibuisse ne qua deinceps ad fontem mulier nisi viris comitata accederet. Haec nos, &hujusmodi ab his, qui diversa maria pererrarant, &eadem monstra placidis aquis colludentia vidissent, &in occursum nautis exertis capitibus ab undis accurrisse, &voces audisse referebant, plerumque accepimus. Baptistae quoque Fulgosii relatu Eugenio IV. Pontifice apud urbem Sebenicum in Illyrico captus est marinus homo, qui ad mare puerum trahebat: is à currentibus, qui rem aspexerant, lapidibus, fustibusque vulneratus in siccum retractus est, hujus effigies penè humana, nisi quod cutis anguillae similis erat, &in capite duo parva habebat cornua; manus quoque duorum tantum digitorum formam exprimebant: pedes autem in duas veluti caudas finiebantur, à quibus ad brachia alae, ut in vespertilione, extendebantur. Denique Bellonii, Cardani, &aliorum relatione in lacum quemdam de Purmer per inundationes maximas (post saevas maris tempestates) delatum piscem mulierem, captumque, &ad Edam ejus regionis urbem deportatum Cornelius Amstelodamensis scripsit; cui ad muliebria munera exequenda promptitudinem quamdam fuisse recenset (mutam, &salacissimam fuisse Cardanus asserit) atque aliquot post annos cum ejus loci mulieribus vixisse; sed nunquam loqui potuisse. Nae si hanc marinam feminam ab homine impleri aut à Tritone supradicto mulierem aliquam gravidam fieri contigisset; monstrum humanum marinas partes, piscisque membra obtinens oriri potuisset.