# De monstris 251

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/251

Tenet fama venereos eos, & flagrantissimè mulierum amasios esse: propterea oppidi incolas edicto inhibuisse ne qua deinceps ad fontem mulier nisi viris comitata accederet. Haec nos, & hujusmodi ab his, qui diversa maria pererrarant, & eadem monstra placidis aquis colludentia vidissent, & in occursum nautis exertis capitibus ab undis accurrisse, & voces audisse referebant, plerumque accepimus. Baptistae quoque Fulgosii relatu Eugenio IV. Pontifice apud urbem Sebenicum in Illyrico captus est marinus homo, qui ad mare puerum trahebat: is à currentibus, qui rem aspexerant, lapidibus, fustibusque vulneratus in siccum retractus est, hujus effigies penè humana, nisi quod cutis anguillae similis erat, & in capite duo parva habebat cornua; manus quoque duorum tantum digitorum formam exprimebant: pedes autem in duas veluti caudas finiebantur, à quibus ad brachia alae, ut in vespertilione, extendebantur. Denique Bellonii, Cardani, & aliorum relatione in lacum quemdam de Purmer per inundationes maximas (post saevas maris tempestates) delatum piscem mulierem, captumque, & ad Edam ejus regionis urbem deportatum Cornelius Amstelodamensis scripsit; cui ad muliebria munera exequenda promptitudinem quamdam fuisse recenset (mutam, & salacissimam fuisse Cardanus asserit) atque aliquot post annos cum ejus loci mulieribus vixisse; sed nunquam loqui potuisse. Nae si hanc marinam feminam ab homine impleri aut à Tritone supradicto mulierem aliquam gravidam fieri contigisset; monstrum humanum marinas partes, piscisque membra obtinens oriri potuisset.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
