# De monstris 253

Fortunio Liceti, De monstris, CAP. LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/253

Ac certè tale quid contingere potuisse in gallina non negasset a Averroëasseverans mulierem balneum ingressam, in quo masculus homo semen effuderat, eo intra uterum attracto sine coitu gravidam evasisse: nec alter ille Doctor inquiens filiam cum patre dormientem, illius semine, nocturna pollutione latenter effuso in alvum à matrice attracto, nullo crimine gravidam fuisse: mira sunt haec, fateor, & rara; sed de monstris agimus, quorum naturam, & miram, & raram esse? dudum ostendimus. Monstra enim non essent, si facilè, si frequenter, si citra admirationem exorirentur. Fieri quoque potuit id monstrum à Gallina, quae semen humanum, menstruumque devoraverit, & serpenti succubuerit; nam gallinas cum viperis, & aspibus coire, testata mihi fuit Iulia famula; quae dum apud suos degeret, non semel observavit gallinam ab aspide comprimi; cujus ova fota, non pullos, sed parvos excluderent serpentes: eam diluculo egredi è domo ad radicem quercus; ibi crocitatu maritum aspidem vocare; totam diem cum eo commorari; frequenter illi succumbere; ac non nisi sero ad tugurium regredi: seque, ac parentem hujus historiae testem profiteri. Gallinam ego domi alui quinque digitos habentem in utroque pede quae post ova multa mediocria, pusillum edidit, infra columbaceum, sine luteo, in cujus albumine serpens, ac veluti vermis erat; in quem luteum mutatum fuisse suspicor; etenim novi Clarissimum virum Fabricium ab Aquapendente in ovi luteo vermem satis magnum inter comedendum comperisse; quo mirè stomachatus ovorum esum dilectissimum diutius intermisit. CAP. LXXXVIII. Decima quarta caussa, & origo monstri multigenij ad vim mali Daemonis refertur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
