Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 254
Unproofread scanNot analysed yet
IN his etiam monstris, membra ex distantissimo Tanimalium genere obtinentibus, procreandis malos Daemones, Deo summo permittente, caussae rationem habere posse probabile est; nam eorum opera possunt variorum animalium tum semina prolifica, tum etiam foetus in unum uterum comportari, ac turpiter invicem compulari; tum partes variae configurari; tum caussae singulae dudum à nobis propositae ad monstri generationem accommodari, non quidem è sua substantia quidpiam admiscentes; sed solùm applicando naturalibus passivis activa physica, &procul arcendo quaecumque horum actionem: &illorum passionem impedire possent in proposito, sic fortasse a Iuppiter olim, qui Daemon fuit, Cycni formam indutus Laedam compressit; unde orta Helena guttur olorinum habuisse dicitur. CAP. LXXXIX. Monstri Cacodaemonis effigiem referentis existentia patefit. Enique verò aliquando etiam extitisse monstra adeò dira, ut teterrimam Cacodaemonis imaginem praeseferrent, litterarum monumentis consignatum est à variis autoribus; in primis enim Cornelius à Gemma, observatione quoque Riolani, testatur in Urbe Brabantiae Buscumducensi monstrum ex muliere natum horribilem Cacodaemonis effigiem retulisse. In Belgio, ait Gualtherius cum Rubeaquense, infans natus est ex honestis, &Anno Dani.