Latin
FORTUNII LICETI
Fortunio Liceti, De monstris 26
Unproofread scanNot analysed yet
suvio monte lapides fungiferos, &Surrentum ex Fageto, &Abellini ex Parthenio, &in Apulia ex Gargano; qui lapides terrae dodrante operti fungos restibili foecunditate gignunt, qui septem diebus perficiunt, &sexies anno demetiuntur; nascunturque fungi ex his petris aliquando non pileati, sed turiones, ut asparagi, 2. de &in ramos divisi. Theophrastus e Terebinthum mecaus. plant. morat in olea natum. Laurus item aliquando genita est in platano, quercu, &ceraso; sicus, &platanus, &palma in lauro; iuglans, &cerasus in salice, ut cum Plilib. 5. nio, hac Theophrastoi Scaliger, &Porta testantur. Pausaniae in Arcadicis ex una &eadem radice ilex i 2. de &olea enatae sunt. Plutarchus in opusculo de Pythiae hist. plant. oraculis ait sub Siciliensem Atheniensium calamita5. de caus. tem aureas glandes de palma defluxisse. Non carent plant. c. 3. igitur monstrorum differentiis plantarum genera. CAP. VI. De Monstrorum caussis generatim quot, quaeque sint. CAbent profectò monstra, ut quivis alius effectus naturae, quatuor summa caussarum genera; materiam, formam, effectricem caussam, atque finalem: materiam quidem, quia naturaliter ex nihilo nihil fieri potest; &quicquid natura molitur, sive id substantia fuerit, sive accidens, non nisi ex praeexistente a 1. physi subjecto, ut ex materiali principio, efficit, a Aristotele autore. Habent etiam monstra, ceteraque omnia naturae opera, caussam formalem; quia eorum à natu2. phys. ra constitutio, quae generatio est, Aristoteleo monitu, idcirco natura nuncupatur, quia est via in naturam praecipuam, quae forma esse constituitur ab eodem Philo. 2. phys. e Philosopho: habuit autem hoc rerum naturalium ge meta. t. 5. neratio ad differentiam constitutionis rerum artificiosarum, quia operatio artis non semper eam formam assequitur, ad cujus adeptionem ab artifice dirigitur; quocirca denominationem ab ea forma non habet; sed ab artifice solo denominatur, à quo nunquam non provenit: sic planè operatio Medici non sanatio, sed medicatio nuncupatur; non enim semper sanat medicus operans; semper autem medetur.