Latin
CAP. LXXVII
Fortunio Liceti, De monstris 260
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanè illorum duas arbitror physicas esse caussas; una quidem est imaginatio parentis; nam si mulier coëat cum viro personato Daemonis imagine; aut si malefica sit ab incubo Daemone pati assueta sub horrenda illa specie; sciatque, ac putet se cum malo Daemone corpus miscere; nil mirum si aliquando inde concipiens, monstrum Cacodaemonis effigie pariat: Daemon enim assumpto sibi corpore, quo venerem sensibilem agat, semen prolificum alicujus hominis defert in uterum feminae, unde illa vi seminis hominem concipit; sed vi spectri alta imaginatione reposti Daemoniformem parturit: posse autem mulieres cum incubo Daemone modò humanam, modò ferinam, modò etiam horribiliorem formam induto congredi, &inde concipere, ac parere vi seminis prolifici aliunde in uterum feminae comportati, fusissimè probavit a Delrius, non reclamante Platone in Cratylo. Immò verò etiam hujusmodi spe ctrum animo mulieris insculpi potest ex solo auditu, lectuve de natura, &deformitate Daemonis; quin &somnians talem imaginem concipere potest animo, qua uteri conceptus deformetur in Daemonem. Audivi enim à disertissimo Iulio Guastavino Genuense, Torquatum Tassum, Etruscam illam Phaenicem, quo ipse familiariter utebatur, post concilium illud horrendum Cacodaemonum tam bellè descriptum, habuisse in phantasia monstrosas Daemonum formas tam altè defixas, ut eas ex animo depellere non posset, sed vel invitus in earum recordationem trahebatur, unde tristis etiam incedebat; hincque melancholia illi aut orta, aut certè adaucta est, qua miserè torquebatur nobilis Poëta, certè si femina, ut Sappho, extitisset, eaque imaginatione concepisset; vel si vir mulierem implevisset; monstrum Daemoniforme generare potuisset.