# De monstris 28

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/28

Natura praecipua forma est. Ars non semper assequitur intentam formam. Artis operatio unde denominetur. Natura semper formam consequitur. Nullum factum carer caussa effectrice. Effectio rerum mutatio est. Mutantio nulla sine motore. Motor quid, Natura semper agit propter finem. Nihil frustra. Monstra sunt effectus naturae. Naturae finis in generatione viventium qui. Species à generante intenta quotuplex, quaeque sit. Generis essentialia singulae speciei adsunt Monstri finis remotus, & coraminis. ratim, deinde verò etiam speciatim, Aristoteleam 1 phys. f methodum sectantibus; quae à communibus, & confusis ad specialia, & distincta progredi consuevit. CAP. VII. Monstrorum causa finalis generatim quotuplex, quaeque sit. Lma rerum nostratium Natura parens, cujus effectus monstra sunt omnia, decreto Aristo2. phys. teleo, a quum semper alicuius finis gratia praestet quodcunque operatur; quippe quae nihil usquam fru1. de stra befficit: quemadmodum in procreatione subcae part. cap. lestium animantium nullum sibi finem alium consecael. t. quendum proponit, nisi perennem conservationem speciei eorum, quae ob materiae participationem in individuo perpetua esse nequeunt: quo fine potitur ge- 2 deam nerans unumquodque, procreando aliud sibi simile 2. de gen. an, cap. 1. in specie aut essentiali, & accidentali simul; quae figura dicitur; consistitque in proportione partium corporis, quod notavit à Porphyrius: aut saltem in cap. de essentiali: & in hac aut specialissima, aut subalterna, specie. quae genus etiam nuncupatur: Ita planè quum Monstra species sint viventium nostratium; nullum alium in sui procreatione finem obtinere debent nisi speciei generantium aeternitatem: atributa enim cuiusque 2. top. generis essentialia singulis aptantur speciebus? Ariantep. c. 3. stotele doctore. Sed iste finis totius generis anima1. de plat. torum mortalium, ut communis est tum perfectis, cap. 1. tum etiam viventibus monstrosis; monstrorum finis proximus, ac proprius esse non potest; erit igitur communis, atque remotus.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
