Latin
HOMINES PETRIFICATI
Fortunio Liceti, De monstris 282
Unproofread scanNot analysed yet
Transiit deinde mirandus hic foetus ad Parisiensem mercatorem primarium Preteseigle, curiosum rerum rariorum, apud quem vidit obstetrix Bourgesia: Hinc ab aurifabro &gemmario Giliberto Vautron Venetias adsportatus, ubi eadem facie integrum vidi, &contrectavi. Tandem ex Italia migravit ad serenissimum Regem Danorum Dn. FRIDERICUM III. Dominum nostrum Clementissimum, qui iterato mihi subjectissimo clementer &videndum, &accuratius examinandum concessit. Ne verò dubitemus eundem foetum esse petrificatum, quem enixa est Agendici nominata mulier, in rei certissimae fidem tabulae, &instrumenta contractuum de Lithopaedio transmissa fuerunt ad Augustum Regem nostrum, quorum hic summam Regio indultu transcribam. Ego infra scriptus Stephanus Carteron Aurifaber Parisiensis fidem facio, transegisse me cum Dn. Gilleberto Voder de puero petrefacto quem possideo, qui in Senonibus erat, &postea visus in Technicotheca defuncti Dri Pyeteseigle inter rarissima musaei, quem infantem promitto me traditurum nominato Gillebexto aut cuicunque id dederit negocii, cum attestatione sex hominum fide dignorum in Musaeo ejusdem Protescigle inventa, &plenè satisfactum mihi esse à laudato Domino pro foetu isto, sicut inter nos convenerat. Venetiis. XII. Februarij M.DC XXVIII.