Latin
STEPHANUS CARTERON
Fortunio Liceti, De monstris 283
Unproofread scanNot analysed yet
sed contractam &in utero adhuc convolutam. a Paraus majorem dedit propius ad naturam accedentem &extensam. Ego accuratissimam iconem hic substitui ad Regii foetus exemplum effictam, quam Augusto Regi nostro subjectissimè acceptam refero. In nonnullis enim immutatus fuit foetus &temporis diuturnitate, &itinerum varietate. Universum corpus justi foetus magnitudinem, externâque formâ humanum foetum accuratè exprimit. Ossa hinc inde denudata solida &dura. Interjectae carnes velut gypseae &induratae calci similes. Cutis lacera, dura &nigricans, quae partem abdominis, thoracis &caput hinc inde tegit. Oculorum orbitae vacuae eminentibus ossibus. Maxillae superioris &inferioris pars dextra ablata, &dentium alveoli vacui, uno solo relicto dente. Humeri os dextrum appensum corpori nudum, manu deficiente. Sinistrum brachium à corpore solutum, digitos manus complicatos exhibet. Pedes leviter diducti, junctis digitis &concretis, relicto tamen illorum vestigio.