# De monstris 283

Fortunio Liceti, De monstris, STEPHANUS CARTERON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/283

sed contractam & in utero adhuc convolutam. a Paraus majorem dedit propius ad naturam accedentem & extensam. Ego accuratissimam iconem hic substitui ad Regii foetus exemplum effictam, quam Augusto Regi nostro subjectissimè acceptam refero. In nonnullis enim immutatus fuit foetus & temporis diuturnitate, & itinerum varietate. Universum corpus justi foetus magnitudinem, externâque formâ humanum foetum accuratè exprimit. Ossa hinc inde denudata solida & dura. Interjectae carnes velut gypseae & induratae calci similes. Cutis lacera, dura & nigricans, quae partem abdominis, thoracis & caput hinc inde tegit. Oculorum orbitae vacuae eminentibus ossibus. Maxillae superioris & inferioris pars dextra ablata, & dentium alveoli vacui, uno solo relicto dente. Humeri os dextrum appensum corpori nudum, manu deficiente. Sinistrum brachium à corpore solutum, digitos manus complicatos exhibet. Pedes leviter diducti, junctis digitis & concretis, relicto tamen illorum vestigio.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
