Latin
DUPLEX PENIS
Fortunio Liceti, De monstris 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
DUPLEX PENIS. Duplex Colis in homine, caetera simplici &perfecto, rarissimè observatus. Quidam tamen Bononiae aliquando dissectus, duplicem penem habuit, ut narrat meus a Parens. Nuper admodum in Belgio puer bimulus publicè spectabatur, optimi habitus, cui penis geminus erat statim circa primum exortum è pube divisus, magnitudine pro istâ aetate justâ, &sibi prorsus similis, per vices etiam per utrumque, interdum simul urinam reddebat. Testes, scrotum, &caetera omnia nihil à consueto naturae tenore recessere.