# De monstris 287-2

Fortunio Liceti, De monstris, DUPLEX PENIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/287-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/287-2

DUPLEX PENIS. Duplex Colis in homine, caetera simplici & perfecto, rarissimè observatus. Quidam tamen Bononiae aliquando dissectus, duplicem penem habuit, ut narrat meus a Parens. Nuper admodum in Belgio puer bimulus publicè spectabatur, optimi habitus, cui penis geminus erat statim circa primum exortum è pube divisus, magnitudine pro istâ aetate justâ, & sibi prorsus similis, per vices etiam per utrumque, interdum simul urinam reddebat. Testes, scrotum, & caetera omnia nihil à consueto naturae tenore recessere.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
