Latin
DUPLEX PENIS
Fortunio Liceti, De monstris 289
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem quum acrius instaret, ecce monstrat cadaver, monstrosa partium genitalium conformatione stupendum, cujus figuram celerrimè expressam hanc obtinuit, mihique Vir curiosus cum historiae enarratione transmisit. (a) Nempe ex vulva membrana carnosa, vulvae labiis internè undique adnata, imò pudendo muliebri circum circa ita connexa, ut instar marsupii propenderet. Foramen in principio conspiciebatur amplius. In congressu, ne marito monstrosa pars innotesceret, duobus digitis mulier intrudebat sine molestia ulla, ad corporis autem vehementiorem commotionem, aut frequentem deambulationem, longius extra prominebat. Instante partu ab obstetrice interioribus vulvae parietibus tam aptè affigebatur; ut ne minimum in foetus egressione impedimentum objiceret; foramen enim hujus marsupii post intrusionem ossi pubis adsociatum, tam concinnè dividebatur, ut duabus obstetricis manibus satis amplum relinqueret spatium. Non esse uteri prolapsum, crebri conceptus testantur. Verosimilius diceres vaginae esse dilatationem, nisi frequentes abortus dissuaderent. Forsan à nativitate superflua membrana, sensim deinde affluentibus humiditatibus intumuit. F. IC Foramen, quod ad egressionem infantis ampliatur, &duabus obstetricis manibus spatium satis amplum relinquit. MONSTRUM SINE BRACHIIS.