Latin
MONSROSA CARO
Fortunio Liceti, De monstris 293
Unproofread scanNot analysed yet
PETRUS BORELLUS monstrum singulare hoc modo proponit. Anno M DC XXVIII. Martii die XII. natum est 1628. monstrum biceps in urbe Villefrancae Albigensium, quod ego nunc in musaeo meo inter alia multa curiosa à me curiosius asservata habeo. Inter duo capita habet manum probè efformatam, ut &capita, quae separata omninò sunt. Ab uxore autem Maurelli enixum fuit, post novem mensium gestationem solitam, mortuum natum est, &in ejus dissectione corda duo reperta sunt; apertum autem fuit in domo Bonefoussij Chirurgi Albigensis, visumque fuit ab Illustrissimo Principe Condaeo, &ab innumeris magnatibus. Omnia reliqua parenchymata &partes probè conformatae fuerunt, exceptâ spinâ dorsi quae duplex fuit in superiori parte, crassisque intestinis, quae solitam conformationem non habuerunt, caruit etiam foramine in podice, &pubis loco caudulam digiti transversi longitudinis habuit.