# De monstris 293

Fortunio Liceti, De monstris, MONSROSA CARO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/293

PETRUS BORELLUS monstrum singulare hoc modo proponit. Anno M DC XXVIII. Martii die XII. natum est 1628. monstrum biceps in urbe Villefrancae Albigensium, quod ego nunc in musaeo meo inter alia multa curiosa à me curiosius asservata habeo. Inter duo capita habet manum probè efformatam, ut & capita, quae separata omninò sunt. Ab uxore autem Maurelli enixum fuit, post novem mensium gestationem solitam, mortuum natum est, & in ejus dissectione corda duo reperta sunt; apertum autem fuit in domo Bonefoussij Chirurgi Albigensis, visumque fuit ab Illustrissimo Principe Condaeo, & ab innumeris magnatibus. Omnia reliqua parenchymata & partes probè conformatae fuerunt, exceptâ spinâ dorsi quae duplex fuit in superiori parte, crassisque intestinis, quae solitam conformationem non habuerunt, caruit etiam foramine in podice, & pubis loco caudulam digiti transversi longitudinis habuit.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
