# De monstris 3

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/3

FORTUNII LICETI GENUENSIS MONSTRORUM CAUSSIS, Natura, & differentiis, LIBE EREMUS, In quo agitur de Monstris generatim. CAPUT I. Monstri varia significatio, quae propria est; ac nostri instituti detegitur. Uaecunque rarò contingentia communem rerum sui generis ordinem, ac legem magno excessu cum summa hominum admiratione transgrediuntur; ea, sive in bonorum, sive in malorum serie contineantur, publico sapientum consensu Monstra nuncupari consuevere: sic viri virtutibus heroicis mirè praestantes; quasi humanam supergressi naturam propè ad Divinam accesserint; sic ex adverso ferinis vitiis homines turpissimè foedati, quasi belluarum conditionem induentes humanam penitus exuerint; sic mulieres eximia corporis aut pulchritudine admirabiles, aut enormi deformitate abominabiles, Monstrorum nomine passim à Scriptoribus appellantur. Sed cetera metaphoricè, atque communiter; physicè verò ac propriè monstra dicuntur, quae in subcaelestium animantium genere non sponte genita membrorum constitutionem perfectae progenitorum structurae turpiter dissimilem, ac eorum naturae minimè consentaneam sortita fuerunt; ut puellus expes, puella biceps, cinocephalus, centaurus, & alia id generis: Quae siquidem enormia in rebus inanimis raro contingunt, suarum caussarum naturam non referentia, sed alieni generis essentias mirè praeseferentia; ut militum digladiantium, ac leonum imagines in nubibus aliquando apparentes; ea potius portenta, prodigia, & ostenta, quam verè monstra nuncupavero.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
