# De monstris 30

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/30

fine frustrari videtur quoquo pacto, quia unam illius partem non assequitur, quae sensui est evidentior; quod vulgo imposuit; at revera non frustratur suo fine; quia illius partem essentialem, ac potiorem assequitur natura monstra progignens. Ita ergo finis monstrorum est conservare speciem essentialem suorum genitorum in materia dissimiliter organizata. CAP. VIII. De Monstrorum caussa formali generatim, quotuplex, quaeque sit. Isa finali monstrorum caussa, par est ut ad contemplationem formalis accedamus; quum hae caussae plerumque in unum coincidant a Aristoteli. 2. phil Quo factum est ut, quemadmodum de fine dudum o81. stensum est, monstra etiam obtineant duplicem caussam formalem; remotam, & proximam. Est autem remota monstrorum forma communis & aliis in eopos dem genere degentibus; quum enim ab Aristotele inter caussas remotas, & proximas discrimen illud essentiale positum sit, quod omnis caussa proxima est propria solius ejus effectus caussa, cui proxima dicitur; at remota est communis etiam alijs effectibus in eodem genere contentis; quumque id unicuique caussarum generi aptetur; propterea quando monstra sunt peccata naturae in genere viventium; monstrorum forma remota communis erit forma cunctis animantibus, atque adeò forma proxima viventium quatenus viventia sunt, ea verò ad aures Aristotelis est in genere substantiae sita, & omnino anima; quae defi- 2. des nita est esse actus primus corporis naturalis organici. Forma igitur monstrorum remota est anima, quae communis est viventibus etiam perfectis, quae spe-Forma monstrorum reciem constituunt monstro congeneam: dividitur emota quae. nim animatum subcaeleste in monstrosum, & benè conformatum. Sed animam esse monstrorum formam remotam illud etiam apertè demonstrat, quod anima definitur esse actus corporis naturalis organici; quo sitam esse materiam monstrorum remotam mox d ostendemus; adeò enim sese mutuò e respiciunt materia & forma, ut materiam remotam perficiens Monstri foractus nequeat esse nisi forma remota.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
