# De monstris 307

Fortunio Liceti, De monstris, ANTHONIUS EVERARDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/307

A vertice ad radicem narium, supercilia, & tempora se extendens. Occipite ob summam depressionem carere videbatur. Massa similis & in regione hypogastricâ occurrebat, quae etiam impediisset pudenda adspicere, siquidem adfuissent, jam absentia. Pes sinister incurvatus quoque & quasi luxatus. Antequam verò moreretur hic infans, carnosa utraque massa rubedinem summam contraxit, humiditatem copiosam semper de se emittens. Eandem hanc historiam literis ad affinem D. Andream Frisium operis hujus editorem XIX. Septemb. MDCLXIV. datis confirmat D. Joachimus van Schulperoort, Chirurgus Ultrajectinensis experientissimus, ex ore D. Joannis van Rinckenraat, Chirurgi itidem in eadem Republica Ultrajectina dexterrimi, qui quamdiu in vivis monstrum hoc fuit, carneae massae medicamenta convenientia applicavit.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
