# De monstris 309-2

Fortunio Liceti, De monstris, LECTOR AMICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/309-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/309-2

QNiddam in Wedderavia sito, Patre Joanne Eysern viginti quinque circiter annorum, ejusque uxore primipara ejusdem ferè aetatis ob paucitatem sanguinis, aliaque signa relata ad frigidum & siccum tendente temperamento, octa vo post factam conceptionem mense infans magnitudinis ulnae dimidiae, uno capite, uno trunco, sed quatuor brachiis totidemque cruribus praeditus. Caput in calva, capillis atris, digiti articulum circiter longis hirsutum, mole insigne, prominentiis in utroque latere conspicuè protuberantibus. Facies anterior glabra, quoad suas partes sic satis concinna, nisi quod aures externae antrorsum versus essent nonnihil depressae. Huic faciei quae opponebatur Capitis regio, & ipsa quoque ad planitiem aliqualem subsidens, capillis non ita spissis ornabatur, circa flexuram priori jugulo, è diametro oppositam binas exhibens auriculas sibi mutuo oppositas, ita ut helices quidem exteriora, tragi verò interiora respicerent, missis deorsum lobis utrisque. Ad latitudinem digiti transversi superiora versùs observabatur oculus, cum sua palpebra dextra & sinistra. Dextra inquam & sinistra.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
