# De monstris 31

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/31

Ceterum spema specifica, cifica, & proxima monstrorum forma, viventia nostra in esse monstri constituens, nulla est alia, quàm mala corporis constitutio, deformisque membrorum organizatio, & omnino vitiata partium conformatio; quandoquidem f Aristoteli monstra formaliter sunt Natura non peccata, & errata naturae generantis: Modo natura peccat in forma mongenerans monstra errare ac peccare nequit in forma stri remota. monstri remota: quum etenim ea sit anima; & anima sit natura una, & similaris, sive simplex; simplicia verò, & una vel assequantur omnino, vel penitus non assequantur caussae productrices; nec ea partim assequi valeant, partim non assequi: si natura generans in constitutione viventis animam consequatur, iam vivens procreat nullo errore in animae productione: sin autem animam procreare nequeat, planè haud gignet viventem substantiam; quare nec monstrosam. Quum igitur natura monstrum procreans constituat vivens, cujus forma est anima, quae visa est esse monstri forma remota; jam constat naturam in monstri exortu non errare circa formam ejus remotam. Sed error naturae in monstri procreatione consistit post animationem materiae in ejus organizatione; siquidem natura generans animantia nostratia in subError naturae monstrum generantis in quo sit. Varii errores naturae in monstri origine. Monstrorum forma specisica quid sit. Materia subcaelestium du plex, Relativa pariâ.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
