# De monstris 311

Fortunio Liceti, De monstris, LECTOR AMICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/311

Magnitudo diversa & Jecinorum & Lienum, ita ut majori Epati qui appositus erat Lien minor esset alteri qui minori Epati ad latus sinistrum adstabat. Quaterna haec viscera vasis suis debitè donata, medium complectebantur. Ventriculum unicum, eumque angustiorem, cui substratum Pancreas itidem unicum, illudque satis exile, affixum tenuissima membrana fundo ventriculi subnexa, Omentum mentiente; Continua ventriculo Intestina excrementis ferè destituta brevissima, utpote quae ne quidem longitudinem corpusculi exaequabant; unico anfractu ad inferiora ducebantur, ad pelvim alteram, ubi sine nexu cum partibus vicinis hiabant. in ipsa verò pelvi intestinorum conglomerati gyri, vix tamen longitudinem digiti aequantium haerebant, sine perceptibili itidem connexione cum superioribus. Crassorum & tenuium differentia minus conspicua. Nexus eorum cum mesenteriolo tenuissimo. Renes in altero quidem corpore bini, loco naturali siti, succenturiatis suis renibus substrati, secundum leges naturae ritè efformati, deorsum ad pelvim mittentes ureteres, desinentes in substantiam quandam carnosa membrana Qq. 4 brana constantem, magnitudine pisi oblongati, mucilaginem aliquam candicantem in sua cavitate continentem, quam aperta eructabat: Vesicae urinariae respondere eam diceres, cum & ad illius fundum urachi vestigium appositum observaretur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
